- JUMENTUM
- JUMENTUMa iuvando, ob societatem rustici operis, quae nulla a minori pecore, vel a iugando aut iungendo dictum, hordeo apud Graec, olim et Roman. pascebatur, uti avenam hodie pro pabulo habet. Unde Comicus, Asin. Act. 3. Sc. 3. v. 116. Deman berculeiam bordeo tolutim ni badissas, et Gr. κριςθῶντα πῶλον vocant. Vide Salmas. ad Solin. p. 378. Apud Hebraeos, ubicumque behema, et chaja opponuntur, ut Gen. c. 1. v. 25. tum prior vox iumenta et greges et omne domesticum pecus, posterior agrestes feras significat: quibus aliud nomen 11 Ziz Ps. 50. v. 11. a motu factum, ut videtur. Nempe cumcicuribus et mansuetis animalibus fixae sint apud dominos suos sedes, et pastus domi paratus; ferae contra quoquo versum praeda bundae discurrunt, estque earum ὀ βίος νομαδικὸς Fullerus ex Philosopho. Unde Goliathum, cum minatur, se carnem Davidis daturum in cibum avibus caeli et et jumentis agri, 1. Sam. c. 17. v. 44. improprie loqui observat Rex Selemo, quo niam iumenta non sunt carnivora. At feras quoque sub eo nomine non taro contineri, probat. Kimchius, apud Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 1. c. 2. Ceterum quantopere Iumenta Deo curae sint. docet praeceptum Decalogi quartum, quo de quiete Sabbathina illis cautum. Item Leges de iumento in cisternam aut foslam apertam prolapso, Exodi c. 21. v. 33. et 34. Cuius benignitatem imitati Rom. etiam feriarum tempote asinum in putenum delapsum extrahere permisêrunt. Sed et, ob multiplicem usum, quem humano generi praestant, digna habita sunt, in quorum gratiam peculiatis excoleretur Ars, Veterinaria dicta, quâ naevis illorum occurritur, ut insra dicemus. At non defuête, qui iis ad nefanda abuterentur, olim hodieque, Ac Chananaeas inptimis gentes his sceleribus pollutas fuisle, adeoque terram ipsam his abominationibus polluisle, ut ea, his non ferendo exsistens, habitatotes suos quasi evomuerit, sctibitur in Levitico, Quare legis fulmine opus fuit, Exod. c. 22. v. 19. Quisquis cubas cum iumento, omnino morie plectitor, Quam inter legem de Maleficis, et alteram de Idololatris, insertam esle non sine tatione, observat Rivet. et Plerumque enim coniuncta haec crimina, ex Paulo Rom. c. 1. paret, ubi hanc ldololatriae fuisse poenam, ut corpora sua Idoloatriae horrendis libidinibus defaedatent, pluribus docet; et notum Diaboli cum praestigiatricibus suis strigibusque commercium, vide quoque supra Hiemantes et infra Lapis it, Pecorantes etc. Praecrat autemapud Rom. Iumentis peculiatis servus, Superiumentarii nomine, cuius mentionem apud Suet. Claud. Caes. facit, huiusmodi sibi paedagogum obtigisle, conquestus, c. 2. Habebatque is sub se alios viliotis operae, Iumemarios appellatos, quos cum Superiumentariis male confundere nonnullos, notat Casaub. ad l. Vide quoque Pignor, de Servis, uti de Iumentorum pabulo, plura supra in voce Farrago: de numine eotum apud vett. Prutenos in voce Prutsia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.